- CREPUNDIA
- CREPUNDIAdicta sunt quibus infantes expositi vel adulti ludebant. Iis enim, qui exponebantur, Crepundia, quibus agnoscerentur grandaevi, addi solebant, seu γνωρίσματα, raro nudis relictis. Monumenta Terentio, Eun. Act. 4. sc. 6. v. 15. In quae verba Donatus: Monumenta, inquit, quae Graeci dicunt γνωρίσματα seu ςπάργανα. Addita fuisse, tamquam fortunae viatica, ut, qui in infantulos incidissent, haberent, unde alimentum praestare possent, notum. Sed et praeter haec recenset Longus Χλαμύδιόν τε ἁλουργὲς καὶ πόρπην χρυσῆν καὶ ξυφίδιον ἐλεφαντόκωπον, porro μίτραν διαχρισον, ὑποδήματα ἐπίχρισα καὶ περιοκελίδας χρυσᾶς, Chlamydulam purpuream, fibulam auream, ensiculum eburneum,item (de foemella loquens) mitram aurô pictam, crepidas inauratas, et crurales ex auro fascias, Ποιμενικ. l. 1. Alia iterum Partheinus, Trallianus, alii, ut grandiores facti infantes noscitarentur, ex Plauto colligitur, Cistellariâ, Act. 3. sc. 1. v. 5.Nam hîc Crepundia insunt; quibuscum te illa olim ad me detulit,Quae mihi deit: parentes te ut cognoscant facilius.Et huc trahit Bartholinus Ciceronem in Bruto, Quoniam totum me non naevô aliquô aut Crepundiis, sed totô corpore videris velle cognoscere. Erant autem illa vel annuli, in signum libertatis, et ne ab hereditate viderentur exlusi, vel monilia matrum, quarum hic ornatus et brachialia, promiscui tunc usus; nonnumquam fasciis ipsis seu taeniis, quibus utriusque parentis insculptum nomen, involuti, et fibulae coniunctae. De Annulis Terentius, Heautont. Actu 4. sc. 1. v. 1.----- ----- Hic profecto est annulus, quem ego suspicor,Is, quî cum est exposita gnata ----- -----De fascia seu taenia, Heliod. Aethiop. l. 4. Ω῞ςτε ὥρα σοι πάντως ἐπιδεικεύναι μοι τὴν ταινίαν εν τῇ παιδὶσυνεκτεθεῖσαν, ἥν ὑποδεδέχθαι μετα τῶ ἀλλων γνωρισμάτων, ἔλεγες, Quamobrem tempus est omnini, ut mihi fasciam ostendas, quam cum filia expositam te cum coeteris indiciis recepisse dicebas. Vide Thom. Bartholinum, de Puerp. Veter. Coeterum Crepundia de colle gestata, discas ex Plauti Milite glor. Actu 5. v. 6.Ut faciam quasi puero in collo pendeant crepundia.Crepitacilla vocat Martialis, ut vidimus supra, Graeci κροτοπαίγνια. Cuiusmodi crepitacula, sistra, crotala, sub eodem nomine, in saltationibus adhibebant Veteres maxime Orientales, uti notat ad Iustin. l. 30. c. 1. Cl. Berneggerus. Vide quoque Scaliger. ad Copam Commentar. p. 255. ut et de utriusque generis Crepundiis aliquid infra quoqque ubi de Exponendi ritu.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.